Latin
22.62 to 22.82
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 22.62-82
Unproofread scanNot analysed yet
tamquam si alicubi conuiuetur ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem. bene uiuere autem semper decet. quare quisquis hoc diligit et facit, non solum non inuidet imitantibus, sed eis se praebet libentissime atque humanissime, quantum potest; nec eis tamen indiget. nam quod in illis diligit, in se ipso habet totum atque perfectum. ita cum diligat proximum tamquam se ipsum, non inuidet ei, quia nec sibi ipsi; praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non eo indiget, quia nec se ipso; tantum deo indiget, cui adhaerendo beatus est. nemo autem illi eripit deum. ille ergo uerissime atque certissime inuictus homo est qui cohaeret deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum adhaerere deo bonum est. hic uir quamdiu est in hac uita, utitur amico ad rependendam gratiam, utitur inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficientiam, utitur omnibus ad beniuolentiam. et quamquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. quare si aliquem familiarium suorum promtius quam quemlibet alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet maiorem fiduciam et apertiorem temporis ianuam. tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto ipse minus obligatus est tempore. cum itaque omnibus quos pariter diligit prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus est. animi autem coniunctio maior est quam locorum aut temporum, quibus in hoc corpore iungimur; sed ea maxima est quae omnibus praeualet. non ergo iste affligitur morte cuiusquam, quoniam qui toto animo deum diligit, nouit nec sibi perire quod deo non perit. deus autem dominus est et uiuorum et mortuorum. non cuiusquam miseria miser est, quia nec cuiusquam iniustitia fit iniustus.