Latin
22.83 to 22.105
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 22.83-105
Unproofread scanNot analysed yet
et ut nemo illi iustitiam et deum, sic nemo aufert beatitudinem. et si quando forte alicuius periculo uel errore uel dolore commouetur, usque ad illius auxilium aut correctionem aut consolationem, non usque ad suam subuersionem ualere patitur. in omnibus autem officiosis laboribus futurae quietis certa expectatione non frangitur. quid enim ei nocebit qui bene uti etiam inimico potest? eius enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. huic uiro in tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit; quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quis huic nocebit? quis hunc subiugabit? homo, qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discet. cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscitur utrum eum non ceperint, quia plerumque cum adsunt nobis putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, inuenimur qui simus. hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. uidetur ergo uincere cum uincatur qui superando ad id peruenit quod cum dolore amissurus est; et uincit cum uinci uideatur, quisquis cedendo ad id peruenit quod non amittit inuitus. Quem delectat ergo libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori deo subditus haereat plus eum diligendo quam se ipsum. et haec est perfecta iustitia, qua potius potiora et minus minora diligimus; sapientem animam atque perfectam talem diligat qualem illam uidet, stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest; quia nec se ipsum debet stultum diligere. nam qui se diligit stultum non proficit ad sapientiam; nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est.