Latin
23.33 to 23.45
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 23.33-45
Unproofread scanNot analysed yet
quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedicta sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit; et quid intellectus, in quo uniuersa sunt, uel ipse potius uniuersa; et quid praeter uniuersa uniuersorum principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque notis constanter operam dederint, aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuunt, nescio quomodo appellem; tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari. auctoritas autem partim diuina est partim humana; sed uera, firma, summa ea est quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque potentias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidolosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens ostendit ei quo usque se propter ipsum depresserit; et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare, simul demonstrans et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam. quae omnia sacris quibus initiamur secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur.