Latin
23.46 to 23.48
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 23.46-48
Unproofread scanNot analysed yet
humana uero auctoritas plerumque fallit; in eis tamen iure uidetur excellere qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuque maiores, difficillimum omnino est ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.