Latin
232.6 to 232.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 232.6-14
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, potest aliquid ex corpore, quod adhuc corrumpitur et aggrauat animam, minus liquide cernere et aliter sapere, quod in eadem caritate permanenti deus cum uoluerit reuelabit: sic in homine carnali atque peruerso potest aliquod bonum et utile reperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. nam ut in palmite fructuoso inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat, ita et in harundine sterili atque arida uel alligata solet uua pendere. et ideo, sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia ubique suspensa non respuit, ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis uenientes denuo baptizari oportere, laudanda in tanto uiro auersatur et emendanda sectatur nec ea ipsa quae sectatur assequitur. ille enim dum zelo dei grauiter detestatur eos qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso baptismo separatos esse arbitratus est; isti autem parum sceleris putantes quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam baptismum eius illic non esse et secum exisse contendunt. tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur. Item quisquis non habens caritatem et perditas uias morum ingrediens pessimorum intus uidetur esse, cum foris sit, et baptismum Christi nec in haereticis repetit, nihil eius adiuuat sterilitatem quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. fieri autem potest, ut aliquis nigeat in radicem caritatis et in quo Cyprianus aliter sapnit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. non solum itaque malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae uiros numerat pia mater ecclesia, quamuis isti et apud haereticos agnoscant baptismum Christi, illi autem aliter uisum sit, ut per eum minus aliquid uidentem et in unitate firmissime permanentem manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur uinculum pacis.