Latin
232.15 to 232.23
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 232.15-23
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim pharisaei caeci, quamuis dicentes aliquando quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamuis dicenti aliquando quod fieri non debebat. non solum autem istorum ariditas illius uiriditati non conferenda est, sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. gentes enim iudaizare nemo nunc cogit, nec ideo tamen quisquam nunc in ecclesia, quantumlibet profecerit, Petri apostolatui conferendus est. quapropter reddens debitam reuerentiam dignumque honorem, quantum ualeo, persoluens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano audeo tamen dicere aliter eum sensisse de schismaticis uel haereticis baptizandis, quam postea ueritas prodidit, non ex mea, sed ex uniuersa ecclesiae sententia plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata, sicut uenerans pro sui merito Petrum, primum apostolorum et eminentissimum martyrem, audeo tamen dicere non eum 1 recte fecisse, ut gentes iudaizare cogerentur. etiam hoc enim dico non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina per uniuersam ecclesiam retenta atque seruata. Disputans ergo de sententia Cypriani multum infra merita Cypriani dico sacramentum baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere, et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter, cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum, atque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest, quanto melior id habeat inter bonos. ac per hoc nihil etiam interest, quanto peior id tradat, sicut nihil interest, quanto melior; atque ita nihil interest, quanto peior id accipiat, sicut nihil interest, quanto melior. illud enim per se ipsum et in eis qui non aequaliter (iusti sunt et in eis qui non aequaliter) iniqui sunt aequaliter sanctum est.