Latin
233
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 233
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, ut dictum est, nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat et quanto peiori tradat. potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus; sed quam perniciose tradere! ille autem cui tradit potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato aliqua necessitate mortis urguentis in aliquem haereticum irruerent et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent et, sine defuncti siue liberati, nequaquam apud eos remanerent ad quos numquam corde transierant. si autem etiam ipse separatus accipiat, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit, et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. et ideo, si ab illa peruersitate correctus et a separatione conuersus uenerit ad catholicam pacem, sub eodem baptismate, quod acceperat, eius peccata dimittentur propter uinculum caritatis, sub quo baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium diuisionis, quia illud et in homine iusto et in homine iniusto semper sanctum est, quod neque alicuius aequitate augetur neque alicuius iniquitate minuitur. Quae cum ita sint, quid huic perspicuae ueritati offuit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt suasque in idem conuenientes proprias protulerint, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris; tam multis autem sibi consentientibus quod cum ceteris diuersa sentientibus in unitate permansit catholicae uniuersitatis, sanctissimum uinculum non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit.