Latin
242.14 to 242.22
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 242.14-22
Unproofread scanNot analysed yet
quae uero ita sunt, ut neque praetereant neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt inuisibilia, sicut iustitia, sicut sapientia, partim uisibilia, sicut Christi immortale iam corpus. sed inuisibilia intellecta conspiciuntur ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo uidentur et, cum uidentur, multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit; sed ideo dicuntur inuisibilia, quia oculis istis mortalibus uideri omnino non possunt. at illa quae uisibilia sunt permanentia possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici, sicut se discipulis post resurrectionem dominus ostendit, sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo et diacono Stephano. Proinde ista uisibilia permanentia ita credimus, ut, etiam si non demonstrentur, speremus ea nos quandoque uisuros, nec ea conemur ratione intellectuque comprehendere, nisi ut ea, quia uisibilia sunt, ab inuisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique nouimus ea nobis nota non esse. nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam; illam quippe uisionem cogitatio mea fingit, hanc recolit, nequaquam tamen dubito, sine quod de illa testibus multis, sine quod de ista meis aspectibus credidi. iustitiam uero et sapientiam et quid- quid eius modi est non aliter imaginamur, aliter contuemur, sed haec inuisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus sine ullis formis et modulis corporalibus, sine ullis liniamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus siue finibus sine spatiis infinitis. ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intellegentia contempletur: hoc ergo lumen, ubi haec cuncta diiudicantur, non utique sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgore per localia spatia circumquaque diffunditur mentemque nostram quasi uisibili candore conlustrat, sed inuisibiliter et ineffabiliter, et tamen intellegibiliter lucet tamque nobis certum est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus.