Latin
242.23 to 242.32
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 242.23-32
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur tria sint rerum genera, quae uidentur, unum corporalium, sicut hoc caelum et terra et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit, alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, siue recordata uel oblata quasi corpora contuemur; unde sunt etiam uisiones, quae uel in somnis uel in aliquo mentis excessu his quasi localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus neque habeat ullam similitudinem corporis, sicuti est sapientia, quae mente intellecta conspicitur et in cuius luce de his omnibus ueraciter iudicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse uolumus trinitatem ? profecto aut in aliquo aut in nullo. si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia. quod si donum eius in nobis est et minus est quam illa summa et incommutabilis quae dei sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem. si autem aliquis splendor eius in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus. Si autem in nullo istorum genere esse putanda est ista trinitas et sic est inuisibilis, ut nec mente uideatur, multo minus de illa huius modi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus uel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate naturae. et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, iustitia, caritas, castitas et cetera talia, quae profecto non mole corporis pendimus nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intellegimus, sine aliqua corpulentia uel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus: quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior?