Latin
249.76 to 249.93
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 249.76-93
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim iam exsistenti et uitam non habenti dedit, ut haberet uitam in semet ipso, cum eo ipso quod est uita sit. hoc est ergo: dedit filio habere uitam in semet ipso, genuit filium esse incommutabilem uitam, quod est uita aeterna. cum ergo uerbum dei sit filius dei et filius dei sit uerus deus et uita aeterna, sicut in epistula sua dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit dominus: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudicabit eum in nouissimo die? et ipsum uerbum patris uerbum esse dicit et mandatum patris, ipsumque mandatum uitam aeternam. et scio, inquit, quia mandatum eius uita aeterna est. Quaero itaque, quomodo intellegamus: ego non iudicabo, sed uerbum, quod locutus sum, iudicabit. quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret: "ego non iudicabo, sed uerbum patris iudicabit." uerbum autem patris est ipse filius dei. sicine intellegendum est: "ego non iudicabo, sed iudicabo"? quomodo istud potest esse uerum nisi ita: negoego scilicet non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate uerbi, quoniam filius dei sum." aut si contraria et repugnantia uidentur: „ego non iudicabo, sed iudicabo", quid illic dicemus, ubi ait: mea doctrina non est mea? quomodo mea? quomodo non mea? non enim dixit: "ista doctrina non est mea," sed: mea doctrina non est mea; quam dixit suam, eandem dixit non suam. quomodo istud uerum est, nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam, secundum formam dei suam, secundum formam serui non suam? cum enim dicit: non est mea, sed eius qui misit me, ad ipsum uerbum nos facit recurrere; doctrina enim patris. est uerbum patris, qui est unicus filius. quid sibi et illud uult: qui in me credit, non in me credit?