Latin
249.94 to 249.101
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 249.94-101
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo in ipsum? quomodo non in ipsum ? qua ratione tam contrarium sibique aduersum potest intellegi? qui in me, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit, nisi ita intellegas: qui in me credit, non in hoc quod uidet credit, ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis oculis appareret, et sic ad se aequalem patri contemplandum per fidem corda mundaret. ideoque ad patrem referens intentionem credentium et dicens: non in me credit, sed in eum qui me misit, non utique se a patre, id est ab illo qui eum misit, uoluit separari, sed ut sic in eum crederetur, quomodo in patrem, cui aequalis est. quod aperte alio loco dicit: credite in deum, et in me credite, id est "sicut creditis in deum, sic et in me, quia ego et pater unus deus". sicut ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in patrem transtulit dicendo: non in me credit, sed in eum qui me misit, a quo tamen se non utique separauit: sic etiam quod ait: non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo puto clarere, secundum quid utrumque accipiendum sit. tale est enim et illud: ego non iudicabo, cum ipse iudicaturus sit uiuos et mortuos, sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem sursum erigit corda hominum, propter quae subleuanda descendit.