Latin
250.57 to 250.60
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 250.57-60
Unproofread scanNot analysed yet
est autem uisio formae meae, in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem, me ipsum exinaniuit." ergo ille unus deus pater et filius et spiritus sanctus, qui non apparebit nisi ad gaudium, quod non auferetur a iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini (per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem em domini) -unus ergo deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum uidebit ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et laetitiam ueram. secundum illam formam si me intellegis, bonus sum; sin autem secundum (hanc) solam, quid me interrogas de bono? si inter illos eris qui uiderunt in quem pupugerunt, et ipsa uisio malum illis erit.