Latin
251
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 251
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt quaedam in scripturis ita posita, ut ambiguum sit, quonam referenda sint, utrum ad illud, quod propter assumtam creaturam minor est filius, an ad illud, quod, quamuis aequalis, tamen quia de patre sit indicatur. et mihi quidem uidetur, si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non possit, ex qualibet regula sit sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. nam et ex forma serui potest accipi, sicut iam superiore libro tractauimus, et ex forma dei, in qua sic aequalis est patri, ut tamen de patre sit. in dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud uita eius, sed ipsa uita filius eius est, ita non est aliud filius, aliud doctrina eius, sed ipsa doctrina filius eius est. ac per hoc, sicut id quod dictum est: dedit filio uitam non aliud intellegitur quam: genuit filium, qui est uita, sic etiam cum dicitor: dedit filio doctrinam, bene intellegitur: genuit filium, qui est doctrina, ut quod dictum est: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit, sic intellegatur, ac si dictum sit: "ego non 25 sum a me ipso, sed ab illo qui me misit."