Latin
254.31 to 254.46
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 254.31-46
Unproofread scanNot analysed yet
utrumque enim idem dominus ait: quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis, quia blasphemat, quoniam dicit: filius dei sum. alio autem loco ait: et pro his sanctifico me ipsum. item quaero, quomodo eum pater tradidit, si ipse se tradidit. utrumque enim dicit apostolus Paulus: qui filio, inquit, suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. alibi autem de ipso saluatore ait: qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. credo, respondebit, si haec probe sapit, quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. sic ergo intellegat illam incarnationem, ex uirgine natiuitatem, in qua filius intellegitur missus, una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde disparato spiritu sancto, de quo aperte dicitur: inuenta est in utero habens de spiritu sancto. nam etiam, si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit: quomodo misit deus filium suum? iussit, ut ueniret, atque ille iubenti obtemperauit, an rogauit, an tantummodo admonuit? sed quodlibet horum sit, uerbo utique factum est; dei autem uerbum ipse est dei filius. quapropter dum eum pater uerbo misit, a patre et uerbo eius factum est, ut mitteretur. ergo a patre et filio missus est idem filius, quia uerbum patris est ipse filius. quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale uerbum a patre factum esse, ut aeternus filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? sed utique in ipso dei uerbo, quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore eam in carne apparere oporteret. itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset uerbum, et uerbum esset apud deum, et deus esset uerbum, sine ullo tempore in ipso uerbo erat quo tempore uerbum caro fieret et habitaret in nobis.