Latin
254.47 to 254.58
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 254.47-58
Unproofread scanNot analysed yet
quae plenitudo temporis cum uenisset, misit deus filium suum factum ex muliere, id est ut incarnatum uerbum hominibus appareret; quod in ipso uerbo sine tempore erat quo tempore fieret. ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. cum itaque hoc a patre et filio factum esset, ut in carne filius appareret, consequenter dictus est missus ille qui in eadem carne hic apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea conuenienter missa dicuntur. forma porro illa suscepti hominis filii persona est, non etiam patris. quapropter pater inuisibilis una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem faciendo misisse eum dictus est, qui si eo modo uisibilis fieret, ut cum patre inuisibilis esse desisteret, id est si substantia inuisibilis uerbi in creaturam uisibilem mutata et transiens uerteretur, ita missus a patre intellegeretur filius, ut tantum missus, non etiam cum patre mittens inueniretur. cum uero sic accepta est forma serui, ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est, quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab inuisibili patre cum inuisibili filio idem ipse filius uisibilis mitteretur. cur ergo ait: et a me ipso non ueni? iam hoc secundum formam serui dictum est, secundum quam dictum est: ego non iudico quemquam. Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promtu est intellegere etiam de spiritu sancto, cur missus etiam ipse dicatur. facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, cum super ipsum dominum corporali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui consedit super unumquemque eorum.