Latin
254.59
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 254.59
Unproofread scanNot analysed yet
haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est, non ut appareret eius ipsa substantia, quia ipse inuisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus uisis hominum corda commota a temporali manifestatione uenientis ad occultum aeternitatis semper praesentis conuerterentur.