Latin
268.1 to 268.17
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 268.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Quid uero fuerit causae, ut post resurrectionem suam in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ergo existimo, quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris, qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae, hoc significans dominus Iesus bis dedisse spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum sanctum datum, cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere non debemus. ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post diem decimum quam dominus ascendit in caelum. quomodo ergo deus non est qui dominus ascendit in caelum? quomodo ergo deus non est qui dat spiritum sanctum? immo quantus deus est qui dat deum? neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. orabant quippe, ut ueniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant; quem morem in suis praepositis etiam nunc seruat ecclesia. Quaerat a me aliquis, quare bis dedit spiritum sanctum. multi multa dixerunt et sicut homines quaesierunt et aliquid dixerunt, quod non esset contra fidem, alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam ueritatis. si dicam me scire quare bis dederit, mentior uobis. nescio. qui se dicit scire quod nescit temerarius est; qui se negat scire quod scit, ingratus est. ergo fateor uobis: quare bis dederit dominus spiritum sanctum, adhuc quaero et ad aliquid certius cupio peruenire. adiuuet me dominus orantibus uobis, ut quod donare dignatur uobis non taceatur.