Latin
268.18 to 268.40
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 268.18-40
Unproofread scanNot analysed yet
ergo nescio. quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse —quid ergo existimem non tacebo. si hoc est, confirmet dominus; si aliud est quod uerius appareat, donet dominus. ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum spiritum sanctum, ut commendarentur duo praecepta caritatis. duo sunt enim praecepta et una est caritas: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. una caritas et duo praecepta, unus spiritus et duo data. non enim alius datus est prius et alius datus est postea, quia non alia caritas diligit proximum quam illa quae diligit deum. non ergo alia caritas est; qua caritate proximum diligimus, ipsa caritate et deum. sed quia aliud est deus, aliud proximus, una caritate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur. quia ergo magna est primitus commendanda dilectio dei, secunda dilectio proximi, a secunda autem incipitur, ut ad primam perueniatur —si enim fratrem, quem uides, non diliges, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? —ideo forte informans nos ad dilectionem proximi dedit in terra conspicuus et proximis proximus spiritum sanctum insufflando in faciem eorum; ut ab hac proximi caritate peruenirent ad eius (caritatem) qui in caelis est, de caelo misit iterum spiritum sanctum. accipe in terra et diliges fratrem; accipe de caelo et dilige deum, quia et in terra quod accepisti de caelo est. in terra Christus dedit, sed de caelo est quod dedit. ille enim dedit qui de caelo descendit; hic inuenit cui daret, sed inde attulit quod daret. Quid est ergo, fratres? an forte commemoro et hoc, quomodo caritas ad spiritum sanctum pertineat?