Latin
268.41 to 268.49
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 268.41-49
Unproofread scanNot analysed yet
Paulum audite: non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris. unde? quid tibi dabas? quid quasi de tuo praesumebas? quid enim habes, quod non accepisti? ergo unde nisi, quod sequitur, per spiritum sanctum, qui datus est nobis? Caritas ista non tenetur nisi in unitate ecclesiae. non illam habent diuisores, sicut dicit apostolus ludas: hi sunt qui se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes; ideo defluunt, quia coagulum non habent caritatis.