Latin
270.19 to 270.28
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 270.19-28
Unproofread scanNot analysed yet
nam usus inlicitus abusus potius uel abusio nominanda est. quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate uiuere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes in patriam redire uellemus, opus esset uel terrestribus uel marinis uehiculis, quibus utendum esset, ut ad patriam, qua fruendum erat, peruenire ualeremus; quod si amoenitates itineris et ipsa gestatio uehiculorum nos delectaret, conuersi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito uiam finire et peruersa suauitate implicati alienaremur a patria, cuius suauitas faceret beatos: sic in huius mortalitatis uia peregrinantes a domino si redire ad patriam uolumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, hoc est ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus. Res igitur, quibus fruendum est, pater et filius et spiritus sanctus eademque trinitas, una quaedam summa res communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa; si tamen et causa. non enim facile nomen, quod tantae excellentiae conueniat, inueniri potest, nisi quod melius ita dicitur trinitas haec unus deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. ita pater et filius et spiritus sanctus et singulus quisque horum deus et simul omnes unus deus et singulus quisque horum plena substantia et simul omnes una substantia. pater nec filius est nec spiritus sanctus, filius nec pater est nec spiritus sanctus, spiritus sanctus nec pater nec filius est, sed pater tantum pater et filius tantum filius et spiritus sanctus tantum spiritus sanctus. eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas. in patre unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia, et tria haec unum omnia propter patrem, aequalia omnia propter filium, conexa omnia propter spiritum sanctum.