Latin
270.29 to 270.40
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 270.29-40
Unproofread scanNot analysed yet
Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum deo ? immo uero nihil me aliud quam dicere uoluisse sentio. si autem dixi, non est quod dicere uolui. hoc unde scio, nisi quia deus ineffabilis est ? quod autem a me dictum est si ineffabile esset, dictum non esset. ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est deus, quia et cum hoc dicitur, aliquid dicitur et fit nescio qua pugna. uerborum, quoniam, si illud est ineffabile quod dici non potest, non est ineffabile quod uel ineffabile dici potest. quae pugna uerborum silentio cauenda potius quam uoce pacanda est. et tamen deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae uocis obsequia et uerbis nostris in laude sua gaudere nos uoluit. nam inde est et quod dicitur deus. non enim re uera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur, sed tamen omnes latinae linguae socios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, monet ad cogitandam excellentissimam quandam immortalemque naturam. Nam cum ille unus cogitatur deorum deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et uocant et colunt deos siue in caelo siue in terra ita cogitatur, ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatio conetur attingere.