Latin
284.11 to 284.22
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 284.11-22
Unproofread scanNot analysed yet
redire ad lectum, si quis, dum se calciat, sternutauerit; redire domum, si procedens offenderit; cum uestis a soricibus roditur, plus tremere suspicione futuri mali quam praesens damnum dolere. unde illud eleganter dictum est Catonis; qui cum esset consultus a quodam, qui sibi a soricibus erosas caligas diceret, respondit non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci propter natalium dierum considerationem, nunc autem uulgo mathematici uocantur. Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumtione institutis ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conuenta referendae sunt. hinc enim fiet, ut occulto quodam iudicio diuino cupidi malarum rerum homines tradantur inludendi et decipiendi pro meritis uoluntatum suarum inludentibus eos atque decipientibus praeuaricatoribus angelis, quibus ista mundi pars infirma secundum pulcherrimum ordinem rerum diuinae prouidentiae lege subiecta est. quibus inlusionibus et deceptionibus euenit, ut istis superstitiosis et perniciosis diuinationum generibus multa praeterita et futura dicantur nec aliter accidant, quam dicuntur, multaque obseruantibus secundum obseruationes suas eueniant, quibus implicati curiosiores fiant et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis superstitiosissimi erroris. hoc genus fornicationis animae salubriter diuina scriptura non tacuit neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam: si dixerint uobis, inquit, et ita euenerit, ne credatis eis. non enim quia imago Samuhelis mortui Saul regi uera pronuntiauit, propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus execranda sunt, aut quia in Actibus apostolorum uentriloqua femina uerum testimonium perhibuit apostolis domini, ideo Paulus apostolus pepercit illi spiritui ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundauit. omnes igitur artes huius modi uel nugatoriae uel noxiae superstitionis ex quadam pestifera societate hominum et daemonum quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta penitus sunt repudianda et fugienda christiano, non quod idolum sit aliquid, ait apostolus, sed quia quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, nolo uos socios daemoniorum fieri.