Latin
284.23 to 284.32
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 284.23-32
Unproofread scanNot analysed yet
quod autem de idolis et immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae uel ad cultum idolorum uel ad creaturam eiusque partes tamquam deum colendas trahunt uel ad remediorum aliarumque obseruationum curam pertinent, quae non sunt diuinitus ad dilectionem dei et proximi tamquam publice constituta, sed per priuatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. in omnibus ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque uitanda est, qui nihil cum principe suo diabulo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. sicut autem de stellis, quas condidit et ordinauit deus, humanae et deceptoriae coniecturae ab hominibus institutae sunt, sic etiam de quibusque nascentibus uel quoquo modo diuinae prouidentiae administratione exsistentibus rebus multi multa humanis suspicionibus quasi regulariter coniectata litteris mandauerunt, si forte insolite acciderint, tamquam si mula pariat aut fulmine aliquid percutiatur. Quae omnia tantum ualent, quantum praesumtione animorum quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae seruitutis. non enim quia ualebant, animaduersa sunt, sed animaduertendo atque signando factum est, ut ualerent, et ideo diuersis diuerse proueniunt secundum cogitationes et praesumtiones suas. illi enim spiritus, qui decipere uolunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones eius uident. sicut enim uerbi gratia una figura litterae, quae deousatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos ualet, non natura, sed placito et consensione significandi, et ideo qui utramque linguam nouit, si homini Graeco uelit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram, in qua eam ponit, eum homini soribit Latino; et beta uno eodemque sono apud Graecos litterae, apud Latinos holeris nomen est; et cum dico: "lege", in his duabus syllabis aliud Graecus, aliud Latinus intellegit -sicut ergo hae omnes significationes pro sua cuiusque societatis confessione animos mouent et, quia diuersa confessio est, diuerse monent, nec ideo consenserunt in eas homines, quia iam ualebant ad significationem, sed ideo ualent, quia consenserunt in eas: sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cuiusque obseruationibus ualent.