Latin
286
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 286
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis, quae iam eloquentia nominatur, quae nihilominus uera sunt, quamuis eis possint etiam falsa persuaderi; sed quia et uera possunt, non est facultas ipsa culpabilis, sed male utentium peruersitas. nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut ueritatis expressio conciliet auditorem aut ut facile quod intendit insinuet breuis et aperta narratio et uarietas eius sine fastidio teneat intentos et ceterae huius modi obseruationes, quae siue in falsis siue in ueris causis uerae sunt tamen, quantum uel sciri uel credi aliquid faciunt aut ad expetendum fugiendumue animos mouent, et inuentae potius, quod ita se habeant, quam ut ita se haberent, institutae. Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus ea quae intellecta sunt, quam ut intellegamus adhibenda est. illa uero conclusionum et definitionum et distributionum plurimum intellectorem adiuuat. tantum absit error, quo uidentur sibi homines ipsam beatae uitae ueritatem didicisse, cum ista didicerint. quamquam plerumque accidat, ut facilius homines res eas assequantur, propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. tamquam si quispiam uolens dare praecepta ambulandi moneat non esse leuandum posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem, deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat mouere describat; uera enim dicit nec ambulari aliter potest; sed facilius homines haec faciendo ambulant, quam animaduertunt, cum faciunt, aut intellegunt, cum audiunt. qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant quae nec experiendo possunt attendere. ita plerumque citius ingeniosus uidet non esse ratam conclusionem quam praecepta eius capit, tardus autem non eam uidet, sed multo minus quod de illa praecipitur, magisque in his omnibus ipsa spectacula ueritatis saepe delectant, quam ex eis in disputando aut iudicando adiuuamur; nisi forte quod exercitatiora reddunt ingenia, si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc est ut aut decipere uerisimili sermone atque interrogationibus ament aut aliquid magnum, quo se bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos putent qui ista didicerint.