Latin
287
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 287
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inuenta. non enim, sicut primam syllabam Italiae, quam breuem pronuntiauerunt ueteres, uoluit Vergilius et longa facta est, ita quisquam potest efficere, cum uoluerit, ut ter terna aut non sint nouem aut non possint efficere quadratam figuram aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sesqua, ad nullum dupla, quia intellegibilis numeri semissem non habent. siue ergo in se ipsis considerentur siue ad figurarum aut sonorum aliarumue motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate conpertas. quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut iactare se inter imperitos uelit et non potius quaerere, unde sint uera quae tantummodo uera esse persenserit, et unde quaedam non solum uera sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit, ac sic ab specie corporum usque ad humanam mentem perueniens, cum et ipsam mutabilem inuenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen inter incommutabilem supra se ueritatem et mutabilia infra se cetera ad unius dei laudem atque dilectionem cuncta conuertere, a quo cuncta esse cognoscit,: doctus uideri potest, esse autem sapiens nullo modo. Quam ob rem uidetur mihi studiosis et ingeniosis adulescentius et timentibus deum beatamque uitam quaerentibus salubriter praecipi, ut nullas doctrinas, quae praeter ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam uitam capessendam secure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque diiudicent, et si quas inuenerint ab hominibus institutas, uarias propter diuersam uoluntatem instituentium et ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus initam societatem per quarundam significationum quasi quaedam pacta atque conuenta, repudient penitus et detestentur, alienent etiam studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. illa uero instituta hominum, quae ad societatem conuiuentium ualent, pro ipsa uitae huius necessitate non neglegant. in ceteris autem doctrinis, quae apud gentes inueniuntur, praeter historiam rerum uel praeteriti temporis uel praesentis, ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et coniecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri nihil utile esse arbitror. in quibus omnibus tenendum est Ne quid nimis, et maxime in his quae ad corporis sensus pertinentia uoluuntur temporibus et continentur locis.