Latin
29.1 to 29.11
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 29.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
1 Cum igitur unum mundum 'ingenti. quidem mole corporea, finitum tamen et loco' suo determinatum et operante \\deo factum esse dicant,' quod respondent de infinitis extra mundum locis cur in" eis eis opere deus cesset, hoc sihi respondeant de infinitis ante mundum temporibus cur in eis ab opere deus cessarit.' et sicut non est consequens ut fortuito potius quam ratione diuina deus non alio, sed, isto iii quo est loco mundum. constituerit cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem qua id factum est nulla possit humana comprehendere I natura: ita non est consequens ut deo aliquid existi- . [. . cum tempore autem factus est mundus, si in eius condicione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus mane et uespera nominantur, donec omnia quae his diebus fecit deus sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio dei uacatio commendetur: qui dies cuius modi sint aut perdifficile nobis aut impossibile est cogitare, quanto magis dicere. Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priorum tres dies sine sole peracti sunt. qui die quarto factus refertur. et primitus quidem lux dei uerbo facta atque inter ipsam et tenebras deus separasse narratur et eandem lucem uecasse diem, tenebras autem noctem. sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris nec ita ut est intellegi a nobis potest; quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. aut enim aliqua lux corporea est siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est, aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: quae sursum est Hierusalem mater nostra aeterna in caelis;