Latin
29.12 to 29.27
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 29.12-27
Unproofread scanNot analysed yet
ait quippe et alio loco: omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus, quoniam scientia creaturae in comparationem scientiae creatoris quodam modo uesperascit itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque creatoris, nec in noctem uergitur, ubi non creator creaturae dilectione relinquitur. denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis; non enim ait alicubi: facta est nox, sed: facta est uespera et factum est mane, dies unus; ita dies secundus et ceteri. cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in dei sapientia cognoscitur uelut in arte qua facta est; ideo uespera, quae nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cam ad laudandum et amandum refertur creatorem, recurrit in mane. et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus. Cum uero in die septimo requiescit deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam deus laborauerit operando, qui dixit, et facta sunt, uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et temporali. requies dei requiem significat eorum qui requiescunt in deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum qui laetantur in domo, etiam si non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit;