Latin
29.28 to 29.35
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 29.28-35
Unproofread scanNot analysed yet
quanto magis eadem domus pulchritudine sua faciat laetes habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur; sicut "theatra plaudunt" "prata mugiunt",cum in iliis homines plaudant, in his boues mugiant; sed etiam illo quo signifieatur per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistula dicitur, significans eerum laetitiam quos legentes efficit laetos. conuenientissime itaque, cum deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere ; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est; promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis per eos operatur deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint illo habebunt requiem sempiternam; hoc enim et I sabbati . praecepto praecepto legis in ueteri dei populo figuratum est,-. -. .