Latin
299.63 to 299.72
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 299.63-72
Unproofread scanNot analysed yet
datam dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispensatione ac praedestinatione dei iam factum erat quod suo tempore futurum fuerat: quod esse dicit manifestatam. quamuis haec possunt intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum nouum et terra noua, in qua iniusti habitare non poterunt. et ideo recte dicitur piis, quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est. Quintam Tyconius regulam ponit, quam "de temporibus" appellat, qua regula plerumque inueniri uel conici possit latens in scripturis sanctis quantitas temporum. duobus autem modis uigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche ant legitimis numeris. tropo synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intellegi, sicut unus euangelista post dies octo factum dicit quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies domini fulsit ut sol et uestimenta eius ut nix. utrumque enim uerum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit: post dies octo intellegatur partem nouissimam diei, ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei, quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse, eum uero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio. pars enim nouissima diei, quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox, in cuius parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur adiuncto die inlucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. legitimos autem numeros dicit, quos eminentius diuina scriptura commendat, sicut septenarium uel denarium uel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt.