Latin
299.73 to 299.86
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 299.73-86
Unproofread scanNot analysed yet
plerumque enim numeri huius modi pro uniuerso tempore ponuntur, sicut: septies in die laudabo te, nihil est aliud quam: semper laus eius in ore meo. tantundem ualent et cum multiplicantur siue per denarium, sicut septuaginta et septingenti —unde possunt et septuaginta anni Hieremiae pro uniuerso tempore spiritaliter accipi, quo est apud alienos ecclesia —siue per se ipsos, sicut decem per decem centum sunt et duodecim per duodecim centum XLIIII, quo numero significatur uniuersitas sanctorum in Apocalypsi. unde apparet non solum temporum quaestiones istis numeris esse soluendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere. neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines. . Sextam regulam Tyconius "recapitulationem" uocat, in obscuritate scripturarum satis uigilanter inuentam. sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis uel rerum continuatione narrentur, cum ad propria, quae praetermissa sunt, latenter narratio reuocetur; quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur. sicut in Genesi: et plantauit, inquit, dominus deus paradisum in Aedem ad orientem. et posuit ibi hominem, quem formauit. et produxit deus de terra adhuc omne lignum speciosum et bonum in escam, ita uidetur dictum, tamquam id factum sit, posteaquam factum posuit hominem in paradiso, cum breuiter utroque commemorato, id est quod plantauit deus paradisum et posuit ibi hominem, quem formauit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. denique secutus adiunxit: et lignum uitae in medio paradiso, et lignum scientiae boni et mali. deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, diuisum in quattuor principia fluuiorum quattuor explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. quod ubi terminauit, repetiuit illud quod iam dixerat et re uera hoc sequebatur, atque ait: et sumsit dominus deus hominem, quem finxit, et posuit eum in paradiso et cetera.