Latin
299.87 to 299.98
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 299.87-98
Unproofread scanNot analysed yet
post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat, non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic uigilanter intellegatur, qua reditum est ad ea quae fuerant praetermissa. itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas, in regionibus suis, et gentibus suis. enumeratis quoque filiis Sem dicitur: hi filii Sem in tribubus suis, secun-I dum linguas suas, et in regionibus suis, et in gentibus suis. et adnectitur de omnibus: hae tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus. hoc itaque quod adiunctum est: et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus, id est una lingua omnium, ita dictum uidetur, tamquam eo iam tempore, quo dispersi fuerant super terram, etiam secundum insulas gentium una fuerit omnibus lingua communis. quod procul dubio repugnat superioribus uerbis, ubi dictum est: in tribubus suis, secundum linguas suas. neque enim dicerentur habuisse iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. ac per hoc recapitulando adiunctum est: et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint diuisi per multas, et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio diuino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas. fit ista recapitulatio etiam obscurius. sicut in euangelio dominus dicit: die, quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de caelo et perdidit omnes;