Latin
301
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 301
Unproofread scanNot analysed yet
Dixerunt illi Iudaei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? et dominus: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. quod sacramentum Iudaei non intellegentes dixerunt: XLVI annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis: tribus diebus excitabo illud? Sane non Salomonis fabricae emensa tempora Iudaei dixerunt, sed Esdrae, cui ne perficeretur a uicinis gentibus fuerat interdictum. caro erant, carnalia sapiebant: ille loquebatur spiritaliter. quia autem posset intellegere, de quo templo dicebat? sed non multum quaerimus; per euangelistam nobis aperuit. dixit de quo templo diceret: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. XLVI annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? dicebat autem, ait euangelista, de templo corporis sui. et manifestum est occisum dominum post triduum resurrexisse. Quid ergo sibi uult numerus XLVI? interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quattuor litteris graecis quattuor uerborum graecorum. si enim ista uerba quattuor scribas subinuicem, id est nomina quattuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis —unde dicit dominus a quattuor uentis collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium —si ergo facias ista quattuor nomina graeca avaroXr; ,quod est oriens, dvaig, quod est occidens, agxrog, quod est septemtrio, fxeorjfxjSQia, quod est meridies: avaroXij, durig, aQxrog, fieorjppQia, capita uerborum Adam habent. quomodo ergo ibi inuenimus et quadraginta sex numerum? quia caro Christi de Adam erat. ad litteras computant Graeci. quod nos facimus A litteram, illi lingua sua ponunt alpha, et uocatur alpha unum. ubi autem in numeris scribunt beta, quod est B ipsorum, uocatur in numeris duo. ubi scribunt gamma, uocatur in numeris ipsorum tria. ubi scribunt delta, uocatur in numeris ipsorum quattuor, et sic per omnes litteras numeros habent. M quod nos dicimus et isti dicunt my, XL significat: dicunt enim my TeooaQaxovra. iam uidete, litterae quem numerum habent, et ibi inuenietis XLVI annis aedificatum templum. habet enim Adam alpha, quod est unum; habet et delta, quod sunt quattuor: habes V; habet et iterum. alpha, quod est I: habes VI; habet et my, quod est XL: habes XLVI. haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus nostris dicta sunt et inuentus est iste numerus in litteris XLVI. et quia dominus noster Iesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit, templum corporeum inde sumsit, non iniquitatem, quae de templo pellenda est. ipsam autem carnem, quam traxit de Adam —Maria enim de Adam et domini caro de Maria —Iudaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam carnem triduo, quam illi in cruce erant occisuri. illi soluerunt templum XLVI annis aedificatum, et ille triduo resuscitauit illud.