Latin
301a
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 301a
Unproofread scanNot analysed yet
Sex, nouem, XII, XVIII, haec in unum fiunt XLV. adde ergo ipsum unum, fiunt XLVI; hoc sexies, fiunt CCLXXVI. dicitur autem conceptio humana sic procedere, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus VIIII diebus . conuertatur in sanguinem, deinde XII diebus solidetur, reliquis XVIII formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. XL ergo V dies addito uno, quo significat summam —quia VI et nouem et XII et X et VIII in unum coactis fiunt XLV —addito ergo, ut dictum est, uno fiunt XLVI. qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt CCLXXVI, id est VIIII menses et VI dies, qui computantur ab VIII kal. apriles, quo conceptus dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad VIII kal. ianuarias, quo die natus est. non ergo absurde XLVI annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat, ut, quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.