Latin
302.1 to 302.16
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 302.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Inter parabolas a domino dictas solet quaerentes multum exercere ista quae de decem uirginibus posita est. et multi quidem hinc multa senserunt, quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus conueniat expositio, id elaborandum est. legi etiam in quadam scriptura ex earum genere, quae apocrypha nominantur, quod non sit contra catholicam fidem. sed huic loco minus congruere mihi uisa est, consideranti omnes huius similitudinis partes. de qua tamen expositione temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconuenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas in ea conuenientiam non inuenerit. quid autem mihi uideatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero, breuiter et diligenter exponam. Interrogatus igitur dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi inter multa, quae locutus est, hoc quoque dixit: tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem uirginibus et cetera. decem utique uirginum quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. quapropter si uirginitatis nomen honorabile est, cur receptis exlusisque commune est? deinde quid sibi uult numerus in utraque parte quinarius? quidquid autem significat oleum, mirum uidetur, quod sapientes petentibus non communicant, cum et inuidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut ab sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem domini dicentis: omni poscenti te tribue. quid est autem, quod posset dando non sufficere utrisque? haec maxime augent quaestionis difficultatem, quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant nihilque una parte dicatur, quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda. Videtur itaque mihi quinque uirgines significare quinquepertitam continentiam a carnis inlecebris. continendus est enim animi appetitus a uoluntate oculorum, a uoluntate aurium, a uoluntate olfaciendi, gustandi, tangendi.