Latin
302.17 to 302.34
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 302.17-34
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia ista continentia partim coram deo fit, ut illi placeatur interiori gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana; capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque tamen uirgines, quia utraque continentia est, quamuis diuerso fomite gaudeat. lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera, quae secundum istam continentiam fiunt. dictum est autem: luceant opera uestra coram hominibus. omnes uero acceperunt lampades suas et uenerunt obuiam sponso. intellegendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur. non enim possunt qui christiani non sunt sponso Christo uenire obuiam. sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis non sumserunt oleum secum. multi enim quamuis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter uiuunt, nisi in laudibus hominum. non ergo habent oleum secum. nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror: propterea unxit te deus, deus tuus oleo exsultationis. qui autem non propterea gaudet, quia deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. prudentes autem acceperunt oleum secum in uasis cum lampadibus suis: laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. sic et apostolus monet: probet autem se homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam, et non in altero. tardante ergo sponso dormierunt omnes, quia ex utroque genere continentium hominum, siue eorum qui coram deo exsultant, siue eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc interuallo temporis, donec sub aduentu domini fiat resurrectio mortuorum. media autem nocte, id est nullo sciente aut sperante —quippe cum ipse dicat dominus: de die autem illa et hora nemo scit; et apostolus dicit: dies domini tamquam fur in nocte ita ueniet; ex quo significat penitus latere, cum uenit —clamor factus est: ecce sponsus uenit, surgite obuiam ei: in ictu oculi, in nouissima tuba omnes resurgimus.