Latin
302.63 to 302.73
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 302.63-73
Unproofread scanNot analysed yet
nunc ergo desponsata est ecclesia et uirgo est ad nuptias perducenda, id est cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo uniuersa mortalitate praetereunte immortali conceptione fetatur. desponsaui, inquit, uos uni uiro uirginem castam exhibere, Christo; uos, inquit, uirginem, a plurali ad singularem concludens; ideo et uirgines dici possunt et uirgo. cur autem quinque dictae sunt, ut mihi uidetur, expositum est. sed uidemus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo pignore contingit, quod accepit uirgo ecclesia humili aduentu sponsi sui, quae illo ultimo aduentu, cum ueniet in claritate, nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. dedit enim nobis pignus spiritum, sicut dicit apostolus. et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis praeiudicat, quae nihilominus secundum fidem esse potuerunt.