Latin
303.1 to 303.12
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 303.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis sapientia et disciplina est, quae ad homines erudiendos pertinet, creatorem creaturamque dinoscere et illum colere dominantem, istam subiectam fateri. est autem creator deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ideo trinitas pater et filius et spiritus sanctus est. creatura uero partim est inuisibilis, sicut animus, partim uisibilis, sicut corpus. inuisibili ternarius numerus tribuitur: quare diligere dominum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente; corpori quaternarius propter euidentissimam naturam eius, id est calidam et frigidam, humidam et siccam; uniuersae ergo creaturae septenarius. quapropter omnis disciplina dinoscens et discernens creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. quae disciplina quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat et rerum gestarum uenientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte paruulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non uenit et transit, sed semper manet. in qua quisque narratis sibi rebus diuinitus temporaliter pro salute hominum gestis siue gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa sperauerit et quae diuina auctoritas praecipit infatigabili caritate implere durauerit, recte agit uitam huius necessitatis et temporis, quae numero quadragesimo commendatur, quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero, qui corpori tribuitur, multiplicatus, quia per motus corporales administratio geritur, quam dictum est fide constare, quadragensimum numerum conficit. ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem, quia et partes aequales quadraginarii numeri simul ductae ad quinquaginta perueniunt; partes autem aequales habet quadraginarius numerus primo quadraginta in singulis, deinde uiginti in binis, deinde decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quattuor in denis, duas in uicenis. unum ergo et II et IIII et V et VIII et X et XX simul ducta efficiunt quinquaginta.