Latin
303.13 to 303.25
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 303.13-25
Unproofread scanNot analysed yet
quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium, et fit quinquagenarius: sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum aequalitate uitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae, ut non solum. credendo sed etiam intellegendo disciplina firmetur. Et ideo quae nunc est ecclesia, quamuis filii dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et in afflictionibus agit et in ea iustus ex fide uiuit. nisi enim credideritis, inquit, non intellegetis. et hoc est tempus, quod ingemescimus et dolemus, exspectantes redemtionem corporis nostri, quod quadragesima celebratur. scimus autem, quia, cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est: cum additur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam ueritatem intellegere mereamur. talis ecclesia, in qua nullus erit maeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur. propterea posteaquam dominus noster resurrexit a mortuis, XL diebus peractis cum discipulis suis —eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet —ascendit in caelum et decem aliis diebus peractis misit spiritum sanctum, id est ut non ad humana et temporalia, sed diuina atque aeterna contuenda quodam amoris et caritatis spiramento et incendio quadraginario denarius adderetur. et ideo iam hoc totum, id est quinquagenarius dierum numerus laetitiae celebratione signandus est. Haec autem duo tempora, id est unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et caritatis, etiam retibus missis in mare dominus noster significat. nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut uix ad litus trahendo perducerent, ut et retia rumperentur. non enim missa sunt in dextram partem; habet enim multos malos ecclesia huius temporis;