Latin
304.48 to 304.57
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 304.48-57
Unproofread scanNot analysed yet
in quibus etiam temerarium beniuolentiae iudicium cauendum est, ne, cum totum bonum putaueris, ea quae postea mala apparuerint securum et imparatum te inueniant et grauius offendant, ut eum quem temere dilexeras, acerbius oderis. quod nefas est, quia etiam si nulla eius bona praecederent et haec quae post apparuerant mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent; quanto magis, cum ea bona praecesserunt, quae tamquam pignera nos debent ad posteriora toleranda constringere ? Ipsa est ergo lex Christi, ut inuicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. cogitamus enim, quia ille quem diligimus, dominus propter eum mortuus est. quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit, cum diceret: et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est, ut, si illum infir. mum propter uitium, quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. quapropter ingenti cura et implorata dei misericordia cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.