Latin
305.1 to 305.8
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 305.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pelagianorum est haeresis hoc tempore omnium recentissima, Pelagio monacho exorta. quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur. hi dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur —propter quod ait: nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo —et qua diffunditur caritas in cordibus nostris, ut fides per dilectionem operetur, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant posse hominem facere omnia diuina mandata, cum, si hoc uerum esset, frustra dominus dixisse uideretur: sine me nihil potestis facere. denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae dei ad eius mandata facienda, correctioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate subponeret, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium facilius possint implere per gratiam. dicendo utique: "ut facilius possint t" uoluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia diuina facere iussa diuina. illam uero gratiam dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum existimantes ipso adiuuante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere et quae sperare debeamus, non autem ad hoc, per donum spiritus sui ut quae didicerimus esse facienda faciamus. ac per hoc diuinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, caritatem autem dari negant, qua pie uiuitur, I ut scilicet, cum sit dei donum scientia, quae sine caritate inflat, non sit dei donum ipsa caritas, quae, ut scientia non inflet, aedificat. destruunt etiam orationes, quas facit ecclesia siue pro infidelibus et doctrinae dei resistentibus, ut conuertantur ad eum, sine pro fidelibus, ut augeatur in eis fides et perseuerent in eo.