Latin
306.16 to 306.42
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 306.16-42
Unproofread scanNot analysed yet
quid ne deficiat? quid? manus tua, pes tuus, oculus tuus, lingua tua, aliqua paralysis, id est dissolutio membrorum? non, sed ne deficiat fides tua. secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra. Quare pro nobis rogatur deus, ut concedat rogare nobis quod isti dicunt nos non debere a sempiterna maiestate, sed habere' in potestate. benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras,' quas super uos facimus, euacuant, exinaniunt, elidunt. au-i distis me, credo, fratres mei, quando dico: conuersi ad dominum benedicamus nomen eius, det nobis perseuerare in mandatis suis, ambulare in uia recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono et cetera talia. prorsus, inquiunt, hoc' totum in potestate nostra est constitutum. ergo nos inaniter talia uobis optamus. defendamus nos et uos, ne et nos sine causa benedicamus et uos sine causa amen suscribatis. fratres mei, amen uestrum suscriptio uestra est, consensio uestra est, adstipulatio uestra est. ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent et uos, defendamus nos de apostolo Paulo, uideamus, si talia optauit plebi suae -audite quid dixerit —qualia oramus super uos. audite, quid dixerit quodam loco. rem breuem dico. quid dicis, o noue haeretice, quicumque me audis, si praesens es? quid dicis? quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adiutorio diuinae gratiae implere possimus? hoc dicis? "hoc" inquit. ergo in potestate habemus non peccare sine adiutorio dei? "plane" inquit; "liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis sufficit." quid est ergo, quod ait apostolus scribens ad Corinthios? oramus ad deum, ne quid faciatis mali. attendistis, audistis, accepistis et, quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quid orauit apostolus. oramus, inquit, ad deum, ne quid faciatis mali. poterat dicere: monemus uos, ne quid faciatis mali, docemus uos, ne quid faciatis mali, iubemus uobis, praecipimus uobis.