Latin
306.43 to 306.79
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 306.43-79
Unproofread scanNot analysed yet
quod quidem si diceret, certum diceret, quia et uoluntas nostra agit aliquid; non enim uoluntas nostra nihil agit. sola non sufficit. maluit tamen dicere: oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intellegerent illi, quando non faciunt aliquid mali, non sola sua uoluntate se uitare malum, sed adiutorio dei implere quod iussum est. Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite uoluntatis arbitrium, quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. utrumque enim in scripturis habes: et praecipitur et oratur. quod praecipitur, hoc oratur. uidete quid dico. praecipitur, ut intellegamus. quomodo praecipitur, ut intellegamus? nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. audistis, quia iussum est; pete, ut possis implere quod iussum est. "quomodo" inquis "peto? io\\ audi scripturam. quid tibi iussum est? nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. quia iussum est, agnouisti uoluntatem. audi, quia oratur, ut agnoscas gratiam: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. iussum est, ut habeamus sapientiam: quia iussum est, lego. "ubi legis?" inquit. audite: qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. iam ille quid dicit? uides, quomodo nobis praecipit deus, ut sapiamus. ergo sapientia in nostra est potestate? iam dixi, praeceptum audiui, uoluntatem cognoui audi orationem, ut gratiam tu possis agnoscere. de sapientia agitur, quae iussa est nobis. audiamus, quid dicat apostolus Iacobus: si quis autem uestrum indiget sapientia,I postulet a deo, qui dat omnibus affluenter. iubetur nobis continentia. ubi iubetur? apostolus ad Timotheum: contine te ipsum. iussio est, praeceptio est; audiendum est, faciendum est. sed nisi deus adiuuet, remanemus. conamur quidem facere uoluntate et nititur aliquid uoluntas; non praesumat potestas, nisi adiuuetur infirmitas. certe enim iussum est: contine te ipsum. audi alium locum scripturae: et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum.