Latin
307.26 to 307.34
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 307.26-34
Unproofread scanNot analysed yet
sed rursus illi qui putant bonam uitam esse deserendam, quando audiunt sic dei gratiam praedicari, ut et credatur et intellegatur uoluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt: faciamus mala, ut ueniant bona, in sinistram declinant. ideo uobis dixi: non declinetis in dextram neque in sinistram, hoc est nec sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine dei gratia tribuatis, nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi mala opera diligatis: quod ipsa gratia dei auertat a uobis. talium quippe uerba sibi proponens apostolus ait quid ergo dicimus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his uerbis hominum errantium et dei gratiam non intellegentium respondit, ut debuit, dicens: absit. si enim mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? nihil dici potuit breuius et melius. quid enim nobis gratia dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato ? ac per hoc ipsi gratiae inuenietur ingratus qui propter illam uult uiuere in peccato, per quam morimur peccato.