Latin
307.18 to 307.25
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 307.18-25
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit, ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: quapropter, inquit, carissimi, haec exspectantes satis agite inuiolati et immaculati apud deum reperiri in pace et domini nostri patientiam salutem existimare, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit uobis, ut in omnibus epistulis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines peruertunt, sicut et ceteras scripturas, ad proprium suum interitum. Cauete ergo quod tantus apostolus tantum terribiliter dicit, et ubi sentitis non uos intellegere, interim credite diuinis eloquiis, quia et liberum hominis arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec conuerti potest ad deum nec proficere in deum, et quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente scriptura: intellegite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. eo ipso quippe quo praeceptum atque imperatum est, ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo: da mihi intellectum, ut discam mandat-a tua, neque in euangelio scriptum esset: tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus: si quis indiget, diceret, sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit: "uoluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona", declinat in dextram.