Latin
314
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 314
Unproofread scanNot analysed yet
Praeuenit ergo et fidem gratia. alioquin si fides eam praeuenit, procul dubio praeuenit et uoluntas, quoniam fides sine uoluntate non potest esse. si autem gratia praeuenit fidem, quoniam praeuenit uoluntatem, profecto praeuenit omnem oboedientiam, praeuenit etiam caritatem, qua una deo ueraciter et suauiter oboeditur. et haec omnia gratia in eo cui datur et cuius haec omnia praeuenit operatur. Restat in his bonis usque in finem perseuerantia, quae frustra a domino cotidie poscitur, si non eam dominus per gratiam suam in illo cuius orationem exaudit operatur. uidete etiam, a ueritate quam sit alienum negare donum dei esse perseuerantiam usque in finem huius uitae, cum uitae huic, quando uoluerit, ipse det finem: quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseuerare usque in finem. sed mirabilior et fidelibus euidentior largitas bonitatis dei est, quod etiam paruulis, quibus oboedientia non est illius aetatis ut detur, datur haec gratia. ista igitur sua dona, quibuscumque deus donat, procul dubio se donaturum praesciuit esse et in sua praescientia praeparauit. quos ergo praedestinauit, ipsos et uocauit, uocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est: sine paenitentia sunt dona et uocatio dei. namque in sua quae falli mutarique non potest praescientia opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quicquam est praedestinare.