Latin
315.1 to 315.11
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 315.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra itaque putas ideo in paruulis non esse delictum, quia sine uoluntate, quae in eis nulla est, esse non potest. hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium. quod si nullum esset, profecto nullo malo paruuli obstricti nihil mali uel in corpore uel in anima sub tanta iusti dei potestate paterentur. quod tamen et ipsum a mala uoluntate primorum hominum sumsit exordium. ita nisi uoluntas mala non est cuiusquam ulla origo peccati. haec si sapias, simpliciter et ueraciter gratiam Christi erga paruulos confiteberis nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse paruulos, quod quidem postea estis forte dicturi, aut tam magnum sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in saluatore baptizentur, sed non saluentur, a liberatore redimantur, sed non liberentur, lauacro regenerationis lauentur, sed non abluantur, exhorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur, sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur; hoc totum propterea, quia timetis dicere: "non baptizentur", ne non solum facies uestrae sputis oblinantur uirorum, uerum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur. Nos certe causam, cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. uos autem, qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini, cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes. nisi forte et ipsos aut esse aut sub diabolo esse negabitis, nec uos euangelium commonebit, ubi forsitan propter uos interrogauit dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet filium suum ab infantia sua daemonio tam graui uexari, ut a Christi discipulis non posset expelli. ecce ego, ut sint paruuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris.