Latin
315.12 to 315.30
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 315.12-30
Unproofread scanNot analysed yet
nuptiae quidem habent ordinem suum et benedictionem suam bonumque suum, quod nec subintrante peccato amittere potuerunt. tu autem, quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime uexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa uexatione moriatur, responde, si potes. non uis enim quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire. Sed uidelicet egregius dialecticus non me pateris elabi, sed presse interrogabis et breuiter, in paruulis actionem ream an naturam putem, et ad utrumque respondens: "si actione" inquis "ostende, quid fecerint; si natura, ostende quis eos fecerit". quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. actione quippe qui reus est, homo est. homo autem natura est hominis. igitur sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei, isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. quocirca paruuli bonum est, quod homines sunt. quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est, creauisset. malum uero si nullum ex origine traherent, numquam cum uitiis uel corporalibus nascerentur. deus enim, qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor. qui utique humanae in ipsa condicione naturae uitia non infligit inmerite. neque enim de innumerabilibus paruulis, qui et in animo et in corpore cum tanta uitiorum uarietate nascuntur, hoc dici potest, quod dominus ait de illo qui caecus est natus, non propter peccatum ipsius uel parentum id esse factum, sed ut manifestarentur opera dei in illo. multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem uitiis siue qualibet aetate siue in ipsa moriuntur infantia. nonnullis etiam paruulis iam. renatis uel permanent cum quibus nati sunt uel accedunt huius modi mala, absit, ut dicamus indigne; sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse quod renascuntur, huius autem saeculi dispositionem propter initium superbiae hominis, per quod apostatauit a deo, diuersis malis.