Latin
320.1 to 320.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 320.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus, id est quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut, cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur, id est non iam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei iam res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae uideatur teneaturque succedit, caritas autem, quae in his tribus maior est, non auferatur, sed augeatur et impleatur, contemplata quod credebat et quod sperabat indepta. in qua plenitudine caritatis praeceptum illud implebitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota animas tua et ex tota mente tua. nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod uel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur deus. non enim caro sine anima concupiscit, quamuis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. tunc erit iustus sine ullo omnino peccato quia nulla lex erit in membris eius repugnans legi mentis eius, sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diligit deum, quod est primum summumque praeceptum. cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamuis eam in hac uita nemo habeat? non enim recte curritur, si quo currendum; est nesciatur. quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? sic ergo curramus, ut comprehendamus. omnes enim, qui recte current, comprehendent, non sicut in agone theatrico omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. curramus credendo et sperando, desiderando; curramus corpus castigando et elemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis hilariter et ex corde faciendo et currentium uires ut adiuuentur orando, et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere neglegamus ad plenitudinem caritatis. His praemissis ea testimonia, quae posuit iste cui respondemus, tamquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus.