Latin
320.15 to 320.30
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 320.15-30
Unproofread scanNot analysed yet
in Deuteronomio: tu autem perfectus eris coram domino deo tuo; item illic: et non erit inconsummatus in filiis Israhel. item saluator in euangelio: estote perfecti, quia pater uester, qui est in caelis, perfectus est. item apostolus ad Corinthios secunda: de cetero, fratres, gaudete, perfecti estote; item ad Colossenses: corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; item ad Ephesios: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huius modi, ut sit sancta et immaculata. (unde et beatus Dauid dicit:) domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescit in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, et alibi: et ero immaculatus coram eo, et alibi: beati immaculati in uia, qui ambulant in lege domini. item apud Salomonem: diligit dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati. horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant, aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendunt. ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem inreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus atque ipsa peccata uenialia non neglegens mundare elemosynis. ingressum quippe, hoc est iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio. munda est autem oratio, ubi ueraciter dicitur: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, ut, dum non reprehenditur quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est sine macula, noster ad perfectionem cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eum uenerimus, iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur. Sed aliud, est esse sine peccato, quod de solo in hac uita unigenito dictum est, aliud esse sine querella, quod de multis iustis etiam in hac uita dici potuit, quoniam est quidam modus bonae uitae, de quo etiam in ista humana conuersatione iusta querella esse non possit.