Latin
320.64 to 320.65
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 320.64-65
Unproofread scanNot analysed yet
hoc enim uidetur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat, hoc est, ne forte, cum coeperimus dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus. dicere quod non facimus, ut fiduciam petendi amittamus.